; . x a eh ; | —— : Be ALD-STKS oe PA winSe Ss PONS SSS a yy See Ay WORCRE SON SN? SS SS SANS TAA RAS SRS TEAR SSAA SSRN AAS AN Sp Z PTE Lj 7 LILI Y We Se thd LL, LLL Siete LILLE. Leg g LLL: Leg ee Lea Z Lc EE La ehLIBRARY OF THE UNIVERSITY OF VIRGINIA FROM THE BOOKS OF PROF. THOMAS FITZ-HUGHThe Students’ Series of Latin Classics. Keb TO THE LATIN PROSE COMPOSITION FOR COLLEGE. USE 1B YC WALTER MILLER. WRITTEN EXERCISES OF PARTS I. AND IT. LEACH, SHEWELL, & SANBORN, BOSTON. NEW YORK. CHICAGO. 1894.COPYRIGHT, 1893, BY WALTER MILLER. eee e oe @¢ ee «6 e e e@ @ ee ee ox e TYPOGRAPHY AND ELECTROTYPING By C. J. PETERS & SON. PRESSWORK BY BERWICK & SMITH.er eevee X XW Pp. 3-4. Liceat mihi praefari bellum maxime omnium memo- rabile, quae umquam gesta sint, nunc me seripturum esse. Namque nullis bellantibus gentibus tantum umquam fuit aut opum aut virium aut roboris aut odiorum, quantum hoe tempore Romanis Poenisque. Hannibal quidem maxime, quo duce Carthaginienses cum populo Romano bellum gesserunt, Romam oderat. Puerum non maiorem novem annorum, fama est, patri blanditum esse, ut se in castra conduceret. Hoe se facturum pater promisit sed prius altaribus, ad quae sacrificabat, eum admotum iure iurando adegit in odio perenni se Romam habiturum esse. Postea novem annis Hamilcar immature mortuus est. Inter patrem ac filium Hasdrubal, illius gener, impe- rator creatus exercituum quidquid in. Hispania erat lenitate atque consilio plura ferme quam socer viribus armisque effecit. Post huius mortem A. U. OC. quingentesimo trice- simo tertio haud dubium fuit quin Hannibal in patris locum succederet, in quem praerogitiva militaris eum iam sublexerat. Altera factione haud sane consen- tiente, maiore tamen parte vincente, Hannibal in Hispaniam missus est, ubl omnem exercitum in se extemplo convertit.2 SPINE TOIOWAE [Pp. 46. 5 Nune autem, ne quis casus se quoque opprimeret, statuit consilium movendorum armorum Romanorum se ne punctum quidem temporis prolataturum esse, 6 quod bello sociis eorum inferendo incepit. Primo vere coplis sociatis haud procul ab Tago flumine oc- 1 currit, sed proelio abstinens trans amnem cessit val- lumque tam longe ab ripa produxit, ut locum ad 2 hostes transeuntes invadendos haberet. Hi multitu- dine freti in fluren ferociter ruere, quod credebant 3 interesse solum inter se ac victoriam; sed non erat par discrimen, plerisque enim eorum occisis ceteri aut verticoso flumine absumpti aut in fugam (passim) dispersi sunt. 4 PP. Cornelio Scipione Ti. Sempronio Longo consuli- bus, A. U. C. quingentesimo tricesimo quinto, senatui placuit mitti legatos ad res sociorum qui in Hispania essent Inspiciendas, et ad senatus consultum ad Hanni- balem deferendum si dignum ut id fieret videretur, et 5 ad eum admonendum ut ab Sagunto abstineret. Cum autem omnium spe celerius Saguntum iam oppugnari allatum esset, altera sententia vicit, ducem ipsum nisi bello absisteret in poenam pacis turbatae deposci. 1 Interim summa vi Hannibal oppidum oppugnabat ; operibus eam circumdederat arietesque muris admove- 2 bantur. Quidquid hominum in oppido erat, omnes incursibus fortiter resistebant et excursiones etiam crebras usque in stationes hostium faciebant quorum tumultuariorum certaminum uno Hannibal femur graviter ictus est. 3 Per paucos dies quies certaminum erat dum vulnus ducis curaretur ; et deinde eo acrius de integro coortum 4 est bellum. Magna parte muri cum tribus deincepsPp. 6-8.] SFIbSIOIN, 0-O:0E 3 turribus operibus prostrata, velut si moenia utrumque exercitum texissent utrimque ruina_ procurrebatur. Hie varia fortuna pugnabatur et certamen tam anceps fuit ut Poeni, quia victoriam non vicissent, sese pro victis esse sentirent, Saguntinis quidem gaudentibus quia sibi praeter omnium spem successum esset. In hoe discrimine rerum Hannibal audivit legatos Romanos venisse, quibus nuntium obviam misit qui diceret illi non operae esse querimonias eorum audire. Itaque non admissi Carthaginem protinus ierunt, ubi Hanno magna eloquentia in Hannibalem longam ora- tionem fecit, quam altera pars arguebat infestiorem esse quam crimina legati Romani. Dum Romani tempus terunt re verbis disceptanda, Poenus animos suorum nunc metu rei male gestae nune spe praedae accendebat ; et Saguntini murum, quo urbs nudata erat, reficiebant ; quo loco spe omnino deposita interiora ita tuebantur, ut urbs in dies semper minor fieret. Quamquam deinde Hannibal paulisper abit, oppug- natio non segnior erat, Maharbale bellum ita impigre agente ut nemo ducem abesse sentiret, cul advenienti nihil obstitit quominus exercitum recta per urbem ad urcem duceret. Nonnullis tamen utriusque partis exigua pacis spes erat. Miles Hannibalis quidam, hoc inscio, ad praeto- rium Saguntinum ut et longam orationem habuit, in qua dixit eos bene facturos nisi id quod dedidissent in damno sed quidquid relictum esset pro munere, cum omnia victoris essent, habituri essent; oppidum eorum illius esse, sed Hannibalem liberalem iis locum da- turum esse in quo novum oppidum aedificarent.4 INE TENA [Pp. 8-9. ) “ Haec omnia patimini,”’ inquit perorans, “ quamquam sunt gravia atque acerba, potiusquam trucidari corpora vestra, vestrasque coniuges ac immeritos lberos in servitudinem rapi sinatis.” Bona suasit, neque tamen, ut saepe fit, sibi ullos conciliavit. Priusquam responderetur, dum ille etiam dicit, Hannibal signum dedit militibus ut impetum per ruinas turris modo prostratae facerent et omnes puberes interficerent. Cuicumque parci potuit, is praedae militibus factus est. Cum Sagunti excidium nuntiatum esset, patres mae- ror sociorum peremptorum pudorque eorum neglecto- rum cepit. Extemplo senserunt fore ut bellum pro moenibus ipsis Romanis 1am gerendum esset; pave- runt de summa rerum velutsi hostis iam ad portas esset. Namque Poeni fuerunt exercitus veteranus quorum arma trium et viginti annorum militia duris- sima exercita erant et semper invicta. Exercitus autem Romanus tam imbellis numquam fuerat quam hoe tempore. Latum ad populum, vellent iuberent alteram lega- tionem mitti quae reperiret suane sponte Hannibal Saguntum oppugnasset; quodsi omnium exspectatione repertum esset publico consilio factum esse, indicerent il veter1 populi Romani hosti bellum. Postquam multum ac diu disceptatum erat sociine Romani vetere foedere rupto oppugnati essent, in quo tamen Sagunto non cautum esset, Carthaginiensesne Hasdrubalis foedere, sibi insciis neque sua auctoritate icto neque a populo umquam scito, teneri non oporteret, bellum rite denuntiatum est. Omnes infinitae discep- tationis taedebat.ae a —— Ss eS Se NT —— SS Soe ee ee ES ey ee SSS SL ET Rg SP ET ST SE Pp. 9-10.] LIBER. XX. 5 Inde ad Hispanos et Gallicos populos se contulerunt 8 Romani, quos in societatem suam pellicerent aut sal- tem postularent ut Poeno bellum in Italiam inferenti transitum recusarent. “ At,” responderunt, “num 1 censetis nos adeo stultos fore ut bellum in nos averta- mus potiusquam id in Italiam transmittamus, agrosque nostros pro alienis populandos obiciamus ?” Hannibal Sagunto capto omnibus militibus qui suos 2 invisere vellent commeatum dedit, quia, cum bellum 3 dis bene volentibus in alienas terras transferendum esset, incertum esset quando domos suas revisurl essent. [“ Ibi in quiete visus ab eo est iuvenis divina specie, qui hoe dicebat: “Ab Tove,” inquit, “dux in Italham tibi, Hannibal, missus sum; proinde sequere et noli usquam a me deflectere oculos.” Pavidus primo, nus- quam circumspiciens aut respiciens, secutus est; deinde cura ingeni humani, cum quidnam id esset quod respi- cere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivit; tum vidit post sese serpentem mira magni- tudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore eaeli nimbum. Tum quae moles ea quidve prodigi esset quaerens hoe audi- vit: “ Vastitas Italiae est; perge porro ire, et nol ultra inquirere, sineque fata in occulto esse.” | Primo vere castris motis Hannibal Pyrenaei transi- 4 tum incepit, gentibus Gallicis pollicens se gladium ante non stricturum quam in Italiam venisset; hospes 5 enim Galliae non hostis venerat, laetusque eorum Tes ulos hospites apud se semper accipiebat. Donis captae multae gentes Gallicae a Romanis 6 defecerunt; Mutinae oppugnaverunt etiam legatos 7ee 6 AMEE TOI Va E [Pp. 10512. Romanos. Cum autem illi rudes ad oppugnandarum urbium artes essent, obsidio tantum erat quae nihilo maiora effecit quam oppidanorum moram; cladem etiam effecerunt effusi agminis quod L. Manlio duce ut triumviros oppugnatos servaret venit. Hannibal, cum ad Rhodanum pervenit, ulteriorem ripam ab accolis armatis ocecupatam invenit. Dum milites ex singulis arboribus alveos informes faciunt, quibus sua transveherent, hostes ex adversa ripa eos terrebant. Sed Hanno iter unius diei adverso flumine lit ad locum, quo flumen parvae insulae cireumfusum est, et, quam. primum posset amni traiecto, intentus ad festinandum porro militibus tamen fessis quietem unius diei dedit. Postero die Hannibal. slgnum fumi ab amico editum accipiens, dedit signum ad traicien- dum; dum in ripa autem saevo certamine pugnatur, Hanno, castris eorum captis, hostes a tergo premebat, qua re victoria certa facta est. Deinde Numidae equites quingenti castra Romana speculatum missi sunt; qui autem alae equitum, quam Scipio ad animadvertendum praemiserat quid hostes pararent, occurrerunt. Post proehum breve atroxque Carthaginiensibus in fugam dispersis utraque pars ad suum quaeque ducem rediit. Scipio minime metuit dum Hannibal ultra Rhoda- num esset; prima sollicitudo eum cepit, cum coplis victoribus redientibus audiret Hannibalem Alpes tran- siturum esse. Iners tamen manebat donec hostes cas- tris motis campestris agros reliquisset. [“ Miror quinam pectora (vestra) semper impavida repens terror invaserit. Per tot annos vincentes sti- pendia facitis, neque ante Hispania excessistis quamP12) © LIBER XXI. T omnes gentesque et terrae, quas duo diversa maria amplectuntur, Carthaginiensium essent. Indignati deinde, quod, quicumque Saguntum obsedissent, velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hibe- rum traiecistis ad delendum nomen Romanorum hbe- randumque orbem terrarum. ‘Tum nemini visum id longum, cum ab occasu solis ad exortus intenderetis iter; nunc, postquam multo maiorem partem itineris emensam cernitis, Pyrenaeum saltum inter ferocisst- mas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis vi, traiectum, in conspectu Alpis habetis, qua- run alterum latus Italiae est, in ipsis portis hostium fatigati subsistitis — quid Alpis aliud esse credentes quam montium altitudines ? Fingite altiores Pyrenael iugis; nullae profecto terrae caelum contingunt nec inexsuperabiles humano generi sunt. Alpes quidem habitantur, coluntur, gignunt atque alunt animantes ; perviae paucis sunt, perviae exercitibus. Hi ipsi, quos cernitis, legati non pinnis sublime elati Alpis trans- eressi sunt. Ne maiores quidem eorum indigenae, sed advenae Italiae cultores, has ipsas Alpis ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus, migran- tium modo, tuto transmiserunt. Muliti quidem armato, nihil secum praeter instrumenta belli portanti, quid invium aut inexsuprabile est? Saguntum ub capere- tur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaus- tum est? Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videtur, quod inceptum moretur? Ceperunt quondam Galli ea, quae adiri posse Poenus desperat ; proinde aut cedite animo que virtute genti per hos dies totiens a vobis victae, a8 DIE ELV I [Pp. 12-14. aut itineris finem sperate campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.” | Terram Alpibus subiectam, cui Insulae nomen ind1- tum erat, incolebat populus quavis natione Gallica vir- tute opibusque nulla ratione inferior. Hannibal inter fratres arbiter factus, qui de regno ambigebant, impe- rium dedit maiori, non quia iustius videretur, sed hoe esse senatus sciens principumque sententiam, quorum voluntatem in se perdere noluit ante quam copiam rerum omnium quae sint ad efficiendum Alpium transi- tum necessariae accepisset. Illi montes infames frigoribus sunt; altitudo nives- que aeternae caelo ipso prope immixtae haud facile in malus vero ferri possunt; homines et pecudes, ani- malia inanimaque — omnia rigentia gelu ac torrida frigore sunt. In unis angustissimis faucibus (montium) Hannibal prope circumyventus est, neque dubium est quin mon- tani exercitui toti cladem intulissent, nisi nox tumul- tus finem fecisset. Tune quoque nox una Hannibali sine impedimentis agenda erat, et periculum erat ne exutum omnibus copiis exercitum nequiquam inecolu- mem perduxisset. Montani quidem, adsueti trans- versis rupibus per iuxta invia ac devia decurrere, lacessebant agmen, quocumque angustiarum natura occasionem daret. Nono die in iugum perventum erat, et deinde iter proclive sed nihilominus multo difficilius erat quam fuerat ascensus ; nam Alpes ab Italia arrectiores sunt et milites in lubrica glacie sustinere se a lapsu vix potuerunt. Interdum etiam manibus se demittere vir- gultis ac stirpibus necesse erat.Pp. 14-15.] LIBER XXI. 9 Uno loco lapsu terrae iter per saxum caedendum fuit. Ut hoc facerent, immanibus arboribus deiectis ignique ingenti in loco accenso ardentem rupem infuso aceto putrefecerunt ; sic facile eam effoderunt. Quad- riduum consumptum est anfractibus per eam satis molliendis ut non homines modo sed elephanti etiam deducerentur. Sexto decimo die Alpes superatae sunt; et Hannibal in vallem descendens omnes Padi accolas in societatem suam conciliasset, nisi consulis in Italiam subitus ad- ventus defectionem etiam inceptam opressisset, quo factum est ut alteri parti auxillo esse non auderent. Scipio ad Padum festinaverat, ut cum hoste a monti- bus degrediente manus consereret; sed iterum serus venit. Scipio in contione militum, priusquam exercitum in aciem instruxit, orationem fecit, in qua rogavit cum quali hoste sibi pugnandum esset, et declaravit ilos umbras tantum hominum esse frigore praeustos, con- tusos atque debilitatos inter saxosas Alpes. ‘ Vereri se,’ dixit, ‘ne bello confecto Alpes non ei Hannibalem vicisse viderentur. Discere se iuvaret utrum alios tandem viros terra Carthaginiensium edidisset an iidem essent quos Romani viginti abhine annis ab Ervee senis denis sestertiis aestimatos emisissent. Quod autem Hannibal certamen detractavisset, id pro victoria se habere, eosque se iubere cum indignatione atque ira pugnare, quod illi contra victores ultro arma ferre ausi sint servi.’ #4 Hannibal orationem, sed eam maxime diversam ab adversarii, habuit. Suis dixit ‘sibi dextra laevaque duobus maribus inclusis hic victuris aut morituris Or10 10 TLEE Give. [Pp. 15-17. obstandum esse.’ Eos admonuit se veteranos, hostes tantum exercitu tirone esse, quem tam parvo imperator novisset, ut signis demptis suum i1psius exercitum non cognosceret. Eis pollicitus est omnem praedam captae urbis eorum fore; et quidquid Romani per tot annos armis partum congestumque in thesauris Romanis pos- siderent — haec omnia eorum cum ipsis dominis futu- rum esse. Nee dubitarent quin victoria facilis esset. “Ts enim,” inquit, “exercitus vincet, cui hoc maxime fixum in animo est contemptum mortis acerrimum telum esse, quod ad vincendum dei mortalibus de- derint.” His adhortationibus datis ad proehum utrimque pa- ratum est. Romani trans Ticinum praegressi sunt et Hannibal Maharbalem revocavit quem iussum socios Romanos depopulari sed Gallis quam maxime parcere miserat. Quantum ad praemia promissa, volebat agros ubicumque vellent aut argentum supra modum dare; hamque uno aut summum altero proelio sperabant se urbem sempiternam et omnes Opes in manu sua ac potestate habituros esse. Pugnatum est; Romani victi; consul vulneratus est et, nisi intercursus pubescentis fili fuisset, qui postea eloriam perfecti belli conciliavit, interfectus esset. Insequenti nocte castris motis Padum traiecerunt atque prius Placentiam pervenerunt quam Mago cum equitatu missus ad eos insequendos ad Padum >per- veniret. Scipio, quamquam gravis adhue vulnere, in via valde iactato, festinavit tamen Romam versus castraque prope Trebiam flumen communivit. Hannibal autem, quantum suo adhue successu ela- tus, tantum anxius inopia erat, quae in dies crescebat.Pp. 17-18.] LEBER XOX. Hat Itaque magnorum Clastidi horreorum Romanorum praefecto corrupto ob portas sibi patefaciendas, ex hoc oppido non parum copiarum accepit. Interim circa Siciliam quoque res gerebantur. Tribus hostium navibus in Fretum Siculum aestu aversis, ad eas conspectas Hiero rex Syracusanorum aliquot naves misit quae eas caperent. Lilybaei occu- pandi praecipua cura harum hostium navium erat. Aemilius praetor edictum sociis navalibus proposuit, ut decem dierum cibaria ad mare deferrent, ut, cum classis Carthaginiensis venisset, nihil morae conscen- dendi facerent. Hostis adventayit seque ad proelium parando nocte absumpta de integro in altum se recepit. Omnes autem, nisi septem naves, circumventae cap- taeque sunt. Cum Hiero pollicitus esset se, quo animo priore bello Punico socius Romae iuvenis fuisset, eo senem futurum esse, Sempronius valido praesidio in Sicila relicto in Italiam traiecit ut hostem Latio arceret. Utraque pars favorem Gallorum petiit; Hannibal Numidas iussit eos adiuvare populando ; Sempronius autem suum equitatum trans Trebiam misit, qui Gallis quibusdam coniunctus illos fusos ad castra redegit. Gonsul victor gaudio elatus est, quod sibi equitatu suecessum esset, qua parte copiarum collega rem male gessisset; percitus natura ac ferox, eo percitior feroci- orque prospero cum praeditorum manu certamine fac- tus est. “Maneamus,” exclamavit die quodam, “et cum aegro senescamus, animo magis quam corpore aegro? Et Hannibali permittamus ut quidquid inter Padum nostraque moenia agri sit populetur ? ” Et Hannibal intentus erat ne hance occasionem rel Oo oF PR & 010 1 a 12, ANNE TING [Pp. 18-20. gerendae praetermitteret; nam Galli quanto longius a domo traherentur, tanto segnius, nisi praedae spe adducti, sequerentur. Prima luce proelium Numidis transeredientibus Trebiam portisque hostium obequitantibus quo eos ad pugnam elicerent, ortum est. Sempronius, avidus cer- taminis ac de victoria securus, ad refugientem equita- tum insequendum etiam per gelidam fluminis aquam facile adductus est. Quidquid progrediebantur vis frigoris augebatur. Milites gelu rigentes fatigati leiuni, cibo mane non capto, Poenis non pares erant, qui ignibus factis pranderant artusque oleo mollive- rant. Aliquamdiu tamen resistere potuissent, nisi Numidae, ex insidiis quae post ripam parata sunt palustribus herbis virgultisque obsitam exorti, ab tergo quoque terrorem fecissent. Ex omnibus partibus in- clusi, in orbem pugnabant; cum amplius facere non possent, quia prae imbri qui in oculos ferebatur videre nequebant, media acie, qua patere visum maxime iter, perrupere et Placentiam recto itinere perrexere. Absumpto hieme otio populandisque emporiis Ro- manis, ad prima signa veris transitum Apennini, difficihoris ferme transitu quam ipsae Alpes, Poeni incepere; vis venti tanta erat ut spiritum eorum inclu- deret, neque contra eum incedere potuerunt ; neque eis sinebatur ut consisterent et castra ponerent, vento tentoria, ubi haec explicare et statuere conarentur, perscindente aut rapiente. Montibus retro degredienti Poeno Sempronius ite- rum obviam ut; vario eventu ac fere pari clade pue- natum est. Nisi nox certamen diremisset, historia perpaucas pugnas saeviores aut utriusque partis per- nicie clariores memoriae tradidisset.Pp. 20-22.] LEBER, XOX ie Dum haec in Italia geruntur Scipio Hispaniam ci- cumvectus omnia usque ad Hiberum dicionis Romanae fecerat. Hanno igitur proehum differre non potuit, quippe qui sciret sibi Romano prius obviam eundum esse quam omnia alienarentur, sl provinclam suam umquam Carthaginiensibus reciperare vellet. Scipio eum cum tota manu cepit; alterum hostem trans Hiberum compulit et reliquam aestatem defec- tionibus in sua provincia opprimendis consumpsit. Romae hieme insequenti prodigis perturbabatur — lapidibus pluvit, lupus vigili gladium furto abstulit, et cetera. Quibus procuratis sacris votisque Flaminius comitiis habitis consul designatus est. Hic patrum in odium incurrerat quod hance legem adiuverat: “ne quis senator, cuive senator pater fuit, navem quae plus quam ducentarum et octoginta amphorarum sit habeto,” quod quaestus omnis patribus indecorus esset. Quo- rum iram metuens clam furtim abiit, Arimini consula- tum initurus et in rustico deversorio potiusquam apud immortalis Romae deos praetextam sumpturus. Eve. x eur Pe2es Vere appetente Gallorum insidiae Hannibali causae erant maturius movendi ex hibernis. Eodem fere tempore consul Romanus maioribus hostiis sacrifican- dis operam dabat quibus deos iratos, multis novis prodigiis allatis, placaret. Extemplo Hannibal Arre- tium proxima via profectus est, quo alteri consuli o>14 TITT LIVI. [Pp. 22-23. obiret. Ceterum Gallos solito magis longi itineris taedebat; et pro eo ut praedam Romae captae inveni- rent, alii dilapsi amissi sunt, alii in paludibus, ubi enim semel immersissent limo alto foedoque adsurgere non poterant, mortui sunt. Paludibus tandem relictis Poeni Flaminium iam temerarium nec deorum nec hominum metuentem irri- tare regione in primis Italiae fertili pervastanda para- bant. Duo etiam foedissima prodigia hune hominem non satis docuere quae cordi essent dis neque quae ipsum Sciasse im,rem essety Cum ,enim equus, weave simul ille imsiuisset, corruisset eumque effudisset, et signifer, omni vi moliens, signa convellere nequisset, signum dedit pugnandi. Coeptum igitur est progredi; inexplorato Hannibalem insecuti sunt in campum qui inter Trasumennum lacum montesque est, locum velut de industria insidiis natum. Hie hostis copias suas in operto ita locaverat, ut Romani cireumventi et pertur- bati essent antequam arma aptare pugnae potuissent. A dextra lacu ab laeva montibus a fronte et ab tergo hostibus clausi, alii unicam salutis spem in nando trans lacum, alii per adversas acies in erumpendo videre. Sed tantum aberat ut servarentur, ut plerique aut gurgitibus haurirentur aut hostium ab equitibus trucidarentur, << Dum patres consultant unde aliis copiis ad urbem servandam uterentur atque quo duce hae coplae mere- rent, altera clades et quattuor milium Insuper equitum lactura maestae civitati omnem fere animum diremit. Ad remedium numquam ante id tempus adhibitum, prodictatorem dicendum, confugere ; cui negotium datum est ut Romam unam tueretur, quando Italiam Servare nequisset, Roma.Pp. 23-25.] EIBER Xoxl, 15 Poenus autem satis intellexit se urbem capere non 8 posse; cum parvam coloniam Spoletium expugnare 9 nequicquam adortus esset, coniectare potuit quanta moles Romae esset. Hannibal Picenum, terram frugum pecorisque opu- 1 lentam populabatur; sed dictator Romanus impavidus 2 inspectis fatalibus libris operam caerimoniis ad deos conciliandos dabat, ut res publica Romana salva bello _— servata esset.)!Templa dis magnis vota sunt, suppl 3 catio (unius diei) non ab urbana multitudine modo sed agrestium etiam habita, lovi tauris aeris binis milibus ducenis vicenis binis et dimidio sacrificatum est. Ad Servilianum exercitum Fabius duo legiones et 4 ex clvibus et sociis scriptas adiecit; quibus coplis 5 omnia acturus erat, quae e re publica duceret, ut hosti adhue victori obstaret. Ad naves onerarias captas 6 portantis commeatum in, Hispaniam ad _ exercitum Romanum classis libertijis efjam completa est, necubi litoribus Italiae invasis praesidium deesset. Fabius Roma relicta transversis lmitibus probe 7 exploratis haud procul Arpis egressus, In conspectum Hannibalis venit. Hic extemplo copiam pugnandi 8 fecit, sed ille tantum irritari non potuit, ut altis locis relictis universae pugnae se committeret. In magnis sociorum indignitatibus Fabius neque 1 manibus praedatorum congredi neque infelicibus civi- bus opem ferre voluit. |/Itaque secutus est modico ab 2 hostibus intervallo in Campaniam, non populationibus provinciam prohibiturus sed spectaturus fumantia tecta atque civium Romanorum clamores nequicquam invocantium opem armorum Romanorum auditurus, suis copiis per summa montium iuga pecorum modo9 16 EEE Try i. [Pp. 25-27. per aestivos saltus errantibus. Quamquam collega, culus animus certamine occupatus est, eum pro cauto timidum eiusque tenorem consiliorum pro cunctatione socordiam compellavit, suos tamen, ut vir vere Roma- nus, castris tenuit, nisi quantum necesse erat explo- ratores mittere, qui hostem specularentur. Hannibali dictum erat fore ut Capua potizl pos- set, dummodo in eam regionem exercitum duxisset; sed Fabius et Minucius coniunctis copiis eum incluse- runt via una obsedenda, qua in agrum Romanum iter facturus esset. Illum autem non fefellit sibi cum duce haudquaquam consulum simili rem esse, quibus recentibus annis congressus esset. | Itaque ut evade- ret, hane fraudem commentus est: duo,milium boum effectorum faces praeligat cornibus, quos primis te- nebris in adversos concitat montis. Animalia, cum relucentis flammas quatientia ¢urrerent, hominum dis- currentium et saltum transi4ntium speciem praebe- bant. Vigiliae ita elusae praesidio excessere, neque deinde mora facta est quin hostes incolumi agmine transirent. Cum etiam cum omnium terrore Hannibal Romam peteret, dictator eius ludificationem persequebatur tantum, recusans aut absistere aut illi congredi, Per hance aestatem in Hispania quoque bellabatur et 10 magis ex Romanorum voluntate. Cn. Scipio una levi 1 pugna navali toto Hispaniae mari potitus est. Post hane victoriam escensione in terram facta, urbem aliam super aliam captam diripuerunt, semper parati confli- gere cuicumque parti hostium copiarum occurrissent. Populos Hispanos, quin omnes qui adhue Cartha- giniensibus fidi essent societatem Romanam PunicaePp. 27-28.] LIBER, XXIT. Ly praeferrent propalam, impediit hoc unum, quod metu- ere ne infidelitatem suam sanguine filiorum nobillum Hannibali ad pignus fidei erga eum traditorum lue-/ rent. Eo vinculo Hispanus quidam vir nobilis fraude calidissima patriam exsolvit. Nam praefecto persua- sit Hispaniae principes beneficio devincendos esse obsidibus remittendis. Id quidem agebat ut nocte eos, ignaros ubi terrarum irent, ad castra Romana ductos novis sociis traderet quo ipse emolumentum consequeretur. Interim in Italia Fabius Romam venerat et Minucius praeerat; quem cum ille monuisset etiam atque etiam ne de montibus in planum deduceret exercitum, hoc tamen fecit et facile temptatus est ut acie certaret. Eventus laetus magis quam presperus fuit, sed magis- ter equitum litteras magnificas de sua egregia victorla Romam ad senatum misit. Senatu de hac re agente tribunus plebis dictatoris invidia admotus rogationem tulit de aequando Fabi et Minuci iure aut de abrogando illius imperio. Hane legem Varro suasit, quod dictator, ut mé agistratum diu- tius gereret, tempus tereret tantum quiete Casilini sedendo et legionibus Romanis ad suum privatum agrum tutandum adhibendis. Is Varro lani filius erat, rabula, qui sordidis causis adversus rem et famam proborum agendis in notitiam hominum pervenerat. Omnem prope eratiam rogatio- nis perlatae tulit, qua dictator minori — id quod nulla memoria haberet annalium rei publicae — aequaretur. Ut hoc imperio aequato utantur, wanes placuit diebus alternis alterius imperium esse; sed ille in cunctatione perstetit et negavit se volentem ratione re© 18 TINE LVVEs [Pp. 29-30. omnino cessurum; itaque obtinuit ut copiae devide- rentur.. Cum Minucio Hannibal sciebat se causam certami- nis contrahere posse. In nuda valle intra bina castra tumulus erat, ad quem occupandum Hannibal paucos de suis misit. Illus levis armatura procurrit ad eos pellendos et, crescente certamine, subsidia mitteban- tur donec totis utrimque viribus certaretur. Solita arte, insidiis, Hannibal hostes pavidos ex campo pellebat, cum Fabius se ostendit et exercitu collegae servato victoriam vicit. Hic errorem confessus, cum Fabio gratias vitae servatae egisset eumque patrem ac conservatorem appellasset, castra cum eo iunxit, ma- gisterium equitum tenens. Intellexit demum artes Fabianas meliores esse. Romae autem et apud Poe- nos Fabius gloria ad astra sublatus est. Hoe eodem anno Servilius navalis socios in Africae litora exposuit qui praedarentur; sed locorum ignari, temere palantes neque circumspectantes necunde impe- tus in se fieret, in insidias illati et amplius mille militum occisi sunt. Imperio dictatoris iam exacto consules exercitu ab eo accepto in artibus elus perseveravere. [“Scimus populi Romani aerarium bello exhauriri; et, cum 1uxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae, urbe Romana atque imperio, geratur, aequum censuimus Neapolitani, quod auri nobis cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunae a maioribus relictum foret, eo iuvare popu- lum Romanum. Si quam opem in nobis crederemus, eodem studio obtulissemus. Gratum nobis patresPp. 30-31.] TBH XOX. 19 Romani populusque facient, si omnes res Neapolitano- rum suas duxerint, dignosque iudicaverint, ab quibus donum, animo ac voluntate nostra qui libentes damus quam re maius ampliusque accipiatis.” ] Comitia eius anni acre certamen plebis ac principum erant. Plebei nobiles criminabant, quod Hannibalem in Italiam adduxissent bellumque de industria trahe- rent ut diutius in imperio essent; ‘Patricios,’ dicebant, ‘debellare non velle.’ Altera autem pars talibus popu- laribus artibus obstabat summis opibus; sed quinque nobilibus petentibus unus quem ante diximus lanium creatus est consul. Temere pollicitus est hic bellum se perfecturum esse, qua ipsa hora hosti obivisset; quod victoria Fabi LoManis spem praebente fierl posse, multiplicaverunt el exercitum usque ad septem et octaginta milia mili- tum —novem et septuaginta milia peditum; ceteri autem equites fuerunt. Hiero rex Syracusanorum tritico et hordeo et auxiliis levium armorum eos muni- fice adiuvit; misit praeterea omen Victoriam auream magni ponderis, quam speravit eos non abnuturos esse acclpere et propriam perpetuamque habere. Pridie quam ab Roma signa moverent, sacramen- tum dixere milites. Paulum profecturum admonuit Fabius ne temeris collegae consiliis umquam cederet. Illum iam non fefellit, hoe etiam indicente, non ad- versus hostes solum sed adversus suum collegam suumque exercitum fore ut sibi pugnandum esset, nam, unusquisque, nisi ipse, paratus erat in casum universae dimicationis venire, id sane quod Hanni- bal maxime cupiebat. “Mea ratio,” adiecit Fabius, Or 1020 IN LAE [Pp. 31-38. “praeterquam quod prudentior est, ad id locorum una 5 felix est. Tibi autem hoe consilium sanius est quam facilius usu; nam memineris alteri consuli idem ac alteri iuris et auctoritatis esse.” 7 Prius etiam quam in castra advenissent, Hannibal crevit exercitum, quamquam parte dimidia nunc auc- tus esset, tironum militum esse et consules discordes. 8 Mire gavisus etiam est quod iterum cum ducibus rati- 1 ones belli mutatae essent. Itaque permisi4 ut res Romana primum parvo superior esset, ut temerarium 2 ac seditiosum Varronem ad pestem alliceret. Et una collegae prudentia impediit quominus in insidias pro- 3 currens totum exercitum ille deleret. Ita eum capere nequicquam conatus Hannibal castris motis profectus est, Romanis tuto intervallo sequentibus, ad Cannas, locum cladibus Romanis Trasumenno etiam nobilio- rem futurum. Varro in laéva Aufidi ripa, in dextra castra posuit 5 Hannibal et statim copiam pugnandi dedit. Sed ducibus Romanis eandem quae utrique bellandi fuis- set ratio retinentibus castra altercationibus ac discor- 6 dia abundabat. Admirationem igitur non fecit quod Varro eo die, quo primum penes eum summa imperil esset, nihil consulto collega Poenis occasionem tam 7 diu expectatam dedit. Eventus pugnae Cannensis ita 8 fuit ut Fabius praedixerat. Nusquam terrarum est umquam tantus exercitus adeo et cum tam parva 9 clade victorum deletus: septuaginta milia militum a numeris dimidio eorum paene minoribus ecaesi sunt, cum illi minus quam sex milia amiserunt. 10 lam dubium non erat quin Varronis lingua promp- 1 tior fuisset quam vigentior virtus; fugit enim exPp. 33-34.] ELBHR XO, oan campo, quod turpiter vivere maluit quam media in Suorum militum strage, cuius culpa penes eum unum erat, mori. Videbatur vero debellavisse sed quanto aliter quam gloriatus erat! Post proelinm praefecti quidam Hannibali suade- bant ut recto itinere urbem adgrederetur ; cui alternis fidenti ac diffidenti visum est hoc temerarius esse quam quod susciperet, nisi consilium bene primum pensaret. Ad multum diei sequentis milites spolia legebant et deinde maturius spe binis castris Romanis cum plus quam decem milibus captorum potiti sunt. Desperata complorataque re publica quidam parati erant Itala relicta ad regem aliquem transfugere. Sed Scipio iuvenis cum illorum concilium invadisset, stricto gladio fecit ut iurarent omnes se patriam deserturos numquam neque alios hoc facere passuros aoe Consul interea Venusi morabatur dum copiae sparsae ibi convenirent. Romae autem unusquisque credebat ex illo ingenti exercitu vix unum militem superesse totamque Italiam Roma excepta Hannibalis esse; nemo autem dubitabat quin ile moram non faceret quin veni- ret et Romam victam iniret. Ex Fabi tamen sententia equites expediti sunt sciscitatum quid timendum aut sperandum esset. Non multo post litterae ab Varrone palam fecit quantae erant reliquiae exercitus Romani. Cum clade super cladem vires Romae minime ex- haustae sunt; rei tamen publicae pueri praetextati scribendi erant servique emendi qui conscriberentur, eosque quidem maiore pretio quam quo opus fuisset ut captivl qui apud Hannibalem essent redimerentur. eo10 1 bd 10 22 MP TVs [Pp. 34-35. Namque ille copiam iis fecit redimendi omnes, si vel- lent, praeter socios nominis Latini; hi victoris more extemplo liberati sunt; ex ceteris decem delectos Romam ad senatum in capita aestimatos misit. His senatu dato legationis princeps causam cap- torum magna eloquentia egit. Senatum admonuit captivos aliis bellis auro Romano redemptos esse; omnesque conati sunt alienis criminibus suam inno- centiam demonstrare, premendoque alios sese efferre. Manlius respondens eos ignaviae et timiditatis accu- savit; ‘nam si,’ inquit, ‘civem Sempronium audissent iubentem secum erumpere, fore ut numquam capti essent; satisne animi habuissent aut ad se servandos aut ad tutanda castra? Immo per biduum in tentoriis latentis Hannibalem exspectasse postulantem ut se Ipsos suaque omnia traderent. Scire neque certare neque fugere;—his civibus rem publicam uti non posse.’ Itaque censebat neque de publico illos redimi, neque lis qui illos servare vellent ex aerario pecuniam mutuam dari. In hance sententiam quamquam tristem omnes pedibus iverunt. Varroni autem, penes quem prope omnis culpa cladis huius erat, publicae gratiae actae sunt, quod de re publica non desperasset. Eo modo demum cum se Roma pacem habuit.PARS SECUNDA. Ne EU © LCR ONS ©MEO, MATOR DE SENECE UIE TDs One: Ciceroni, cum sexaginta duorum annorum esset, senectutem iam sibi urgere sentienti visum est de hac re aliquid conscribere, quo onus molestiarum levaret. Ei qui legit, vel Cicerone tacente, facile videretur confectionem (huius) libri illo iucundissimam fuisse. Sententiae vero ipsius sunt, quas tamen, quo maiorem auctoritatem haberent, M. Porcio Catoni seni tribuit. Scipioni ergo admiranti quod Catoni senectus num- quam gravis (esse) videretur, naturam hie respondit sequentibus eique parentibus iueundam omnem aeta- tem esse. Omnes autem senectutem adipisci volunt, quam tamen plerique, cum senuerint, queruntur citius ad- venisse. Cum autem senectutem accusent, in moribus sine dubio est culpa, non in aetate. Difficilibus et in- humanis non potest quin gravis sit senectus, quod pro- fecto de omni aetate dici potest. Beata autem senectus non copiis et dignitate sola haudquaquam perpenditur sed sapientia magis atque virtute ; sunt quibus inopia 92 23 wo GS OF PB OOme © dw Fe ct Fe COe OO mat oO CO PB 24. M. TULLI CICERONIS [Pp. 5-6. senectutem molestam non possit reddere, quae alts etiam in summa copia paene intolerabilis esset. Quamquam senibus nonnullis videtur se sperni quod aetate provecti nihil agere possint; nec vero est ea culpa in aetate. _Respice vero Fabium Maxi- mum, qui cum Tarentum recepit, qua re tam sempi- ternam sibi gloriam assecutus est, admodum grandis natu erat. Quamquam vero tam senex erat, dictator creatus est qui adulescenti Hannibali secundo bello Punico resisteret, atque patientia sua rem publicam servayit. Quamvis quidem senex (esset), per multos ‘annos dux praeclarus erat non in armis solum sed etiam in toga. Senectutem talem, qualis Fabi, nefas est miseram fuisse dictu; nec ille solus est de quo mentio fieri pos- sit. Platonem enim meminimus, qui seribens mortuus est unum et octoginta annos natus; et Gorgias cente- simo septimo anno iam fruebatur cupidissime studio suo atque opere. Qui saltem et eorum alii similes nihil habebant quod accusarent senectutem. Sunt quibus videatur esse senectutem miseram quod a rebus gerendis abstrahat. Verum sane, nec tamen ab omnibus. Sunt enim res (gerendae) praecipue sen- iles, quae ab iuvenibus non administrari possint. Si negas Catonem senem in re gerenda versatum esse, quod miles iam versari cessaverit, similis es ut si quis dicat gubernatorem nihil (boni) agere, quod malos non scandat neque sentinam exhauriat. Nam consilio et ratione et auctoritate, quibus senectus augeri solet, senatul populoque quo modo res agendae essent prae- scribebat, ut maiora sic et meliora faceret, quam quae maxims viribus et velocitate corporis facere potuisset.Pp. 6-8.] CATO MAIOR DE SENECTUTE. 25 At (dicas) memoria senibus saepe minuitur,’ quo ad talia officia inutiles fiunt. Credo; sed omnibus memoria minuitur, nisi eam exercent; ut Rythagorae quidem et Platoni ceterisque philosophorum prin- cipibus non memoria manebat modo ad extremum spiritum, sed studia agitabant usque ad summam se- nectutem. Omnes ceterum senes, ut ista divina studia omittamus, ea Mmeminisse possunt quae curant. Videmus igitur non necesse esse senes inertes sint aut a re gerenda avocantur. Tam operosi quam in superiori vita fuerunt possunt esse, et ex els sunt (quidam), ut Cato, qui, quamvis senes, semper aliquid addiscant. Causa est altera, cur senectus accusanda sit, quod corpus infirmius faciat. Ista sunt; atqui senex sapl- ens defectionem virium adulescentiae non requirit um- quam. Neque enim viris desiderat adulescentiae plus quam elephanti adulescens. Denique memineris vitils adulescentiae, ac non ipsa senectute, corpus imbecil- lum fieri. Possunt temperantia et virtus ad maturam etiam senectutem aliquid pristini roboris conservare. Sicut videmus ut Nestor, postquam tertiam iam aeta- tem hominum vidisset, bello Troiano strenue ver- saretur. Et Cato, cum quintum ageret annum et octogesimum, omnia tamen senatoris oratoris patroni officia atque munera potuit exsequi; nec umquam cul- quam fuit occupatus, qui eum convenire vellet. Intel- lexit hie quidquid agere vellet pro viribus quae in eo essent agere; intellexit etiam quanto pluris essent vires ingeni quam corporis. Ceterum non senectus sola imbecillitatem efficit ; valetudo enim tantum a re gerenda abstrahit, contra ee 0 Go26 M. TULLI CICERONIS [Pp. 8-9. quam adulescentiae pugnandum est haud minus quam 5 senectuti. At (dicet aliquis,) mens quoque langue- scens succumbit senectuti et deinde homines desi- piunt. Verum est, respondeo, interdum sane, sed non 7 semper; verlus enim non dicitur delirare omnes senes quam luvenes petulantes esse omnes ae libidinosos. 8 Nam mens ingeniumque, si exercentur, neque sene- scunt umquam neque exstinguuntur. 9 ‘Tertia vituperatio senectutis est quod careat volup- 10 tatibus. Quodsi corporis istae voluptates dicuntur, munus divinum est ea aetas quae nobis maxime capi- talem humanae vitae pestem auferat; hince enim nasci- tur omne flagitium omneque stuprum, neque virtus et sapientia in voluptatis regno possunt consistere. 1 Si autem cum mente sapientiaque non possumus hae tanta peste carere, gratia certe habenda sit senectuti, quae tandem effecerit ut id non libeat quod non opor- 2 teat. Haec igitur vituperatio senectutis, quod corpo- ris voluptatibus careat, videtur summa eius laus esse. 3 Alicui neganti senes epulis atque poculis frui posse, licebit respondere eosdem cruditate vinulentiaque ca- 4 rere, quae sequuntur. Est autem in convivio aliquid pulchrius atque praestabilius quam corporis tantum 5 voluptates; sapienti quidem in eo genere iucundissi- mum est coetus et is sermo qui adhibetur in poculis. 6 Sed istis ceteris voluptatibus carere iucundius est 7 quam frui. Cupidis quidem voluptatum talium odio- 8 sum fortasse est carere; sed nihil molestum est um. quam quod non desideres. 1 J 9 kEmeritis igitur stipendiis voluptatis cupidinisque gratiae habendae sunt quod denique nobisecum sumus nosque eis pulchrioribus studiorum ingeni voluptatibusPp. 10-11.] CATO MAIOR DE SENECTUTE. 27 dedere possumus. Res rusticae autem voluptatibus laetae sunt quibus ne ulla quidem senectus impe- dire possit. Terra feeunda est nec umquam sine foenere reddit id quod acceperit. Quem ipsa terrae vis cum admiratione non delectet ex minutissimis semi- nibus arbores et vites procreantis et fructus cum aspectu tum gustatu lucundos? Jam sollertes agri colendi inventiones, apium examina, omnes flores, voluptates proferunt infinitas. Prisci Romani se agri cultura oblectabant saepeque a villis suis arcessandi erant in urbem ut de re pu- bhea disputarent. Iam haeec vita non iucunda solum est sed salubris etiam quam maxime esse potest atque officio ubera. Copia rerum omnium quae optari pos- sint et species viridum agrorum olivetorumque non possunt cuiusvis efficere non beatissimam senectutem. Ipsa enim senectus ad studia agri culturae perducenda et amorem non retardat. Valerium Corvum enim accipimus in agris fuisse eosque usque ad centesimum primum annum coluisse et eum quidem nihil ex sua priori auctoritate amisisse. Apex profecto cum senec- tutis eius tum multorum senum quorum adulescentia bene acta sit auctoritas fuit quae in eo erat. Talis auctoritatis praemia pluris sunt quam quaevis vel omnes corporis voluptates adulescentiae, quae autem non cuiusvis senis est consequi. Canis multum sem- per tribuetur sed talis auctoritas vera virtute solum vitaque honeste acta potest capl. At si, ut possunt quidam dicere, senes morosi difii- ciles avari sunt, haec itidem non sunt aetatis sed morum et artium vitia. Boni mores, ut bona vina, non possunt vetustate coacescere.oO 10 11 12 10 28 M. TULLI CICERONIS [Pp. 11-13. Quartum atque postremum senectutis crimen est quod haud procul absit a morte. At num longius abest ab ea adulescentia? Huie profecto multo plu- ribus formis mors impendet quam illi (aetati). Ut autem nihil boni in morte sit, nihil certe mali est quod metuamus. Mors enim animum aut omnino exstinguit aut in vitam aeternam beatamque deducit. Itaque senex sapiens nihil adversans et repugnans emoritur sicut fructus maturus in terram decidit. Senes nul- lum fere sensum moriendi habent atque (post) mortem consequitur immortalitas. Quo tandem igitur (ea) condicio extimescatur quae aut optanda aut in extremo nulla est, vel cur lugeatur cum evenerit? ius deni- que in timore vivens, quod necesse sit eveniat, non potest animo consistere. Omni aetati propril termini sunt neque eos praeteri- tos desideramus. Senectuti mors termino est neque magis timescenda est quam el omnium aetatum; nam animi nostri compagibus corporis hberati non intereunt neque interire possunt. Quid multa?